BRUMAE confecta dies

BRUMAE confecta dies
BRUMAE confecta dies
apud Plin. l. 36. c. 10. ubi de obelisco, qui Romae in Campo Martio pro gnomone fuit: Ei qui est in Campo Divus Augustus addidit mirabilem usum, ad deprebendendas Solis umbras, Brumae confectae die, horâ sextâ, dierumque ac noctium magnitudines, stratô lapide ad obelisci magmtudinem, cui par fieret umbra Romae, confectô die horâ sextâ, paulatmque per regulas quae sunt ex aere inclusae, singulis diebus decresceret, ac rursus augesceret; uti emendavit Salmas. cum alii legerent Brumae confectô die: dies est, quô Bruma committitur. Nempe statui iussit lapidem Augustus, ad eam obelisci magnitudinem, cni par esser umbra meridiana die Brumae. Dicitur autem Bruma confici Plinio, ut Solstitium, eôdem genere loquendi, quô sidus confectum. Nam et hoc de Solstitio confecto dixit Plinius l. 16. c. 23. Circumagunt enim folia earum post Solstitium: nec aliô argumentô certius intelligitur sidus consectum. Similiter Manilius, Brumae sidus appellavit, l. 3.
Hâc vice discedunt noctes a sidere Brumae,
Tollunturque dies.
Non dies Solstniorum conficiuntur, sed ipsa confici dicuntur in puncto λόγῳ θεωρητῷ etc. Salmas. ad Solin. p. 640. Caererum Bruma, tempus nupciarum apud Athenienses olim fuit, ut infra videbimus, ubi de Veterum Nuptus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”